Formica truncicola,

Nylander, W., 1846, Adnotationes in monographiam formicarum borealium Europae., Acta Societatis Scientiarum Fennicae 2, pp. 875-944: 907-909

publication ID

4277

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/48A45CAA-5E7D-B192-A285-08E18437DD7D

treatment provided by

Christiana

scientific name

Formica truncicola
status

 

8. F. truncicola  HNS 

mihi. F. sanguinea  HNS  (Latr.) Dahlb. mscrpt. F. obsoleta Zett  HNS  . Ins. Lapp. 449, 5. [[ worker ]], " var. ex Juhonpietis Lapp. Tornens. " (teste Dahlb. mscrpt.)

Operaria: rufo-ferruginea levissime cinereo micans, pilis parvis erectis flavidis conspersa; abdomine castaneo-fusco, basi segmentoque anali rufis; palpis, antennis, fronte et pedibus interdum ad partem fuscescentibus; squama subtriangulariter rotundata, supra vel integra vel leviter emarginata.

Femina: rufo-ferruginea subnitida, pilis flavidis erectis, mollibus dense conspersa; fronte, thorace supra el abdomine (praeter dimidiam partem anteriorem segmenti primi) fusco-atris; palpis, antennis, tibiis sarsisque fuscescentibus; squama fere ut iu operaria.

" Var. b. [[ worker ]]. Minor, fronte cura vertice fuscis, pedibus fuscescentibus.

Hab. per terras nostras usque in Lapponiam haud rare, in Fennia australi sat frequenter. Nidificat in truncis putresceutibus praesertim pinorurn et salicum, congerie plerumque extus ad radices vel sub cortice horum truncorum adjecta e foliolis pini aliisque particulis. Versus finem m. Junii feminas exalatas in nidis ad Helsingtorsiam saepe deprehendi. Marem hucusque haud certe cognitum mihi habeo. Hujus speciei coloniam totam semel d. 28 Aug. 1845 ad Helsingforsiam migrantem vidi e nido vetusto et deturbato ita, ut portarent operariae majores natu juniores, colore pallidiori, ut apparuit, dignotas.

[[ worker ]]. Long. 2 1 / 2 - 3 lin. proportionibus partium proxime ut in F. rufa  HNS  ; clypeo margine infero integro, carina mediana saepe obsoletissima, foveola utrinque ad angulum mandibularem impressiori. Totum corpus et omnia membra pilis vel setulis erectis conspersa, in abdomine crebrioribus, in pedibus rarioribus, oculi parce pilosuli atri. Caput rufo-ferrugineum vel totum vel fronte fuscescente, vel in minoribus individuis fronte cum vertice ejusdem coloris. Area frontalis ut in rufa polita. Antennas fuscescentes, scapo saepe pure rufo. Pedes tibiis cum tarsis parum fuscescentibus vel toti rufescentes. Squama vel subcordata vel fere ut in rufa, sed margine ciliato. Basis abdominis subtruncata, segmento anali et interdum basi segmenti saltern 2: di ventralis rufescentibus vel rufis.

[[ queen ]]. Long. 3 1 / 2 lin. Similis quoque feminae F. rufae, at praeter pilositatem et magnitudinem, differt clypeo magis nitido, fuscedine nigrescente thoracis dorsali antice in metanoto triloba, lobis lateralibus (coloris nigrescentis) humeros obducente, lobo, medio majori ad prothoracem extenso; squama subpentagone rotundata, apice plus minus emarginato vel inaequali. Pili corporis parum longiores et tenuiores quam in [[ worker ]]. Abdomen segmento primo dimidiatim rufoferrugineo.

Obs. Non dubium est, quin sit F. sanguinea Latr  HNS  . omnino alia species, cujus operarias color esset (secundum Huber 1. c. pag. 278) " un rouge eclatant, presque ecarlate, " feminaeque thorax supra quoque totus concolor rufo sanguineus (Huber 1. c. pl. 2, fig. 5), quas determinationes inter alias speciei nostrae prassenti plane sunt alienas.

Kingdom

Animalia

Phylum

Arthropoda

Class

Insecta

Order

Hymenoptera

Family

Formicidae

Genus

Formica