Formica,

Nylander, W., 1846, Adnotationes in monographiam formicarum borealium Europae., Acta Societatis Scientiarum Fennicae 2, pp. 875-944: 892-894

publication ID

4277

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/4E91054B-CEEE-BFFB-1C04-93B60D39F189

treatment provided by

Christiana

scientific name

Formica
status

 

1. FORMICA  HNS  Linn.

Latr. Fabr. Zett. Lepelet. de S: t Farg. Dahlbom. Losana.

Corpus majoris, mediae vel parvae staturae. Lingua brevis rotundata. Palpi maxillares 6 - articulati, labiales 4 - articulati dimidia longitudiue priorum breviores. Antennae fractae valde vibrabiles; scopus longitudine dimidiae vel saltem plus quam tertae partis tonus antennae.

Operaria magnitudine est maris vel parum major aut minor, formatione capitis ejusque partium sicut feminae, praeter quod in nonnullis speciebus nulla habeat stemmata. Thorax anterius rotundatus capite semper gracilior, lateribus compressis, dorso in aliis aequali, in aliis medio immerso locoque scutelli elevatiusculo. Abdomen ovato-rotundatum capite latius, longitudiue thoracis *). Pedes tarsis longioribus gracilioribus quam in femina.

Femina saepissime major est quam operaria et mas. Mandibulae latae robustae, apice denticulatae. Antennae 12 - articutatae

(praeter radiculam), capite duplo longiores, flagello filiformi versus apicem perparum incrassato. Ocelli semper adsunt. Thorax compresso-subovatus duplo fere altior et latior quam operaria, scutello ejusdem altitudinis ac dorsum thoracis. Alae amplae, anteriores corpore saepissime paullo longiores, posteriores abdomen excedentes; nervi conspicui, area radialis anguste triangularis clausa, areae cubitales binae angulis acutissimis invicem conterminae, et in plurimis nostris adhuc area discoidalis trapezoidea, basi areae cubitalis primae aduexa, obveniunt. Pedes tibiis anticis intus versus apices saepissime parce spinulosis vel setulosis. Abdomen 5 - annulatum capite latius et thorace nonnihil longius oblongo-rotundatum depressiusculum vel subglobosum et tum brevius. Genitalia inclusa intra ultimum segmentum.

Mas plerumque femina multo minor, sed interdum ejusdem magnitudinis. Caput multo minus quam in femina, minusque adhuc quam in operaria, mandibulis fere triplo saepissime angustioribus quam in iis oculisque magis prominulis. Antennae 13 - articulatae graciliores quam in femina, flagello aequali. Thorax gibbosus. Alae ut in femina, corporis circiter longitudine. Abdomen 6 - annulatum latitudine thoracis, longitudine thoracis capitisque, subconicum supra deplanatus, ano aliquantum angustato et deflexo, genitalibus ad partem exsertis valvulaque ventrali subtus suffultis. Partes genitalium procedentes varie formatae praecipue sunt: squamutae laterales, penicilli dorsales pilosuli membranula versus basin conjuncti, vaginae externae et internae atque inter has ambas utrinque partes vaginantes aliae breviores unco in apice: saepe munitae (vaginae intermediae). Tarsi graciliores quam in operariis, pulvillis et unguiculis magnis.

Subdivis. 1. [[ worker ]] et [[ queen ]] corpore in hoc genere maximo, [[ worker ]] stemmatibus nullis, thoracis lateribus valde compressis, dorso aequali, [[ queen ]] [[ male ]] planiusculo. Alae area discoidali nulla. [[ queen ]] abdomine oblongo-rotundato. [[ male ]] genitalibus parvis, vaginis angustis, externis rectis.