Anthericum calyculatum, Linnaeus, 1753

Linnaeus, Carolus, 1753, Species plantarum: exhibentes plantas rite cognitas, ad genera relatas, cum differentiis specificis, nominibus trivialibus, synonymis selectis, locis natalibus, secundum systema sexuale digest, Stockholm: Laurentius Salvius: 311-312

publication ID

http://doi.org/ 10.5281/zenodo.3931989

publication LSID

lsid:zoobank.org:pub:D53913DF-93CE-48B5-ACB3-C6BC8B4A768C

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/5CD81283-57C5-202E-CA1D-87E2FE8C5AB8

treatment provided by

Admin

scientific name

Anthericum calyculatum
status

spec. nov.

Anthericum calyculatum  , spec. nov.

9. Anthericum foliis ensiformibus, perianthiis trilobis, filamentis glabris. Fl. suec. 269. It. gotl. 194. 221.

Anthericum filamentis laevibus, perianthio trifido. Hort. cliff. 140. Gron. virg. 39.

Anthericum scapo nudo capitato, filamentis glabris. Fl. lapp. 139. t.10. f.3.

Phalangium alpinum palustre, iridis folio. T. Segu. ver. 2. p. 61. t.14.

Pseudo Asphodelus alpinus. Bauh. pin. 29.

Habitat in alpibus Helvetiae, Lapponiae, Sibiriae. ♃

Genus nullum in tota classe Liliacea difficilius determinatur: 8 ossifragum & 9 calyculatum habitu toto ita uniuntur, ut demta fructificatione vix distinguantur, at Species 9 gerit Stamina glabra, Pericarpium subglobosum, Stigmata tria sine stylis & Perianthium trivalve. Species 8 annectitur speciebus 4. 5. 6. 7. Staminibus hirsutis, at differt Germine pyramidato, Seminibus paleaceis, Corolla persistente. Species 1. 2. 3. differunt a speciebus 4. 5. 6. 7, Staminibus glabris, habitu Asphodeli, adeoque vel sub uno codemque genere tradendae, vel etiam sub quatuor distinctis: α.1. 2. 3. β 4. 5. 6. 7; γ.8; δ.9. proponendae; hoc dum fieret difficillime character specierum α obtineretur.