Euphorbia pilosa, Linnaeus, 1753

Linnaeus, Carolus, 1753, Species plantarum: exhibentes plantas rite cognitas, ad genera relatas, cum differentiis specificis, nominibus trivialibus, synonymis selectis, locis natalibus, secundum systema sexuale digest, Stockholm: Laurentius Salvius: 460

publication ID

http://doi.org/ 10.5281/zenodo.3931989

publication LSID

lsid:zoobank.org:pub:D53913DF-93CE-48B5-ACB3-C6BC8B4A768C

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/9FC28673-C85A-3AE1-1DF1-A2A81641F458

treatment provided by

Admin

scientific name

Euphorbia pilosa
status

spec. nov.

Euphorbia pilosa  , spec. nov.

45. Euphorbia umbella quinquefida: trifida: bifida, involucris ovatis, petalis integris, foliis lanceolatis subpilosis apice serrulatis.

Euphorbia foliis alternis ex ovali-lanceolatis, umbellis diphyllis subtrifloris, capsulis erectis muricatis, caule simplici. Gmel. sib. 2. p.226. t.93.

Tithymalus palustris villosus mollior erectus. Barr. rar. 41. t.885.

Citation checked: Barrelieri has 334 plates with 1327 numbered illustrations.

Tithymalus inermis hirsutus. Bauh. pin. 292? prodr. 135? Magn. monsp. 255.

Habitat in Sibiria. ♃

Habitus exacte E. palustris, ut facile pro eadem sumeretur, eodemque tempore floret, paulo tamen major. Folia lato-lanceolata, alterna, utrinque vix manifeste pilosa, apice ita tenuissime serrata, ut vix observentur serraturae. Umbellae cum umbellulis lateralibus ita coacervatae, ut primariae difficilius eruatur, luteae petalis & involucris. Flores primarii masculi pentapetali; reliqui hermaphroditi tetrapetali: petalis transverse ovalibus. Fructus verrucosi & pilis albis subtilissimis adspersi. Rami steriles ex alis foliorum inferiorum, ut ex summis alis pedunculi umbelluliferi.