Formica nigra,

Nylander, W., 1846, Adnotationes in monographiam formicarum borealium Europae., Acta Societatis Scientiarum Fennicae 2, pp. 875-944: 920-922

publication ID

4277

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/D833A020-992F-D259-0515-31FC021F2229

treatment provided by

Christiana

scientific name

Formica nigra
status

 

16. F. nigra  HNS 

Linn. Fn. Suec. 1723. Latr. Fourm. 156. [[ worker ]] [[ queen ]] [[ male ]]. Lepel. S: t Farg. Hym. 206, 7. Losana Form. Piem. 11. Lasius niger Fabr  HNS  . Piez. 415, 1. F. obsoleta  HNS  (Linn.) Dahlb. mscrpt.

Operaria: fusco-nigrescens cinerascenti-micans nitida, sparse flavido pilosula, mandibulis et antennarum scapis rufescentibus, tarsis testaceo-pallescentibus; ocellis minutissimis; squama parva subrectangulari supra parum vel vix emarginata.

Femina: fusco-nigrescens dense undique cinereo-micans nitida, mandibulis antennarumque scapis obscure rufescentibus, pedum articulalionibus tarsisque ferrugineo-pallescentibus; alis albohyalinis nervis et stigmate pallide flavidis; squama verticaliter subrectangulari, supra angulis rotunda tis et medio subangulatim emarginato.

Mas: fusco-niger parum cinereo-micans nitida, tarsis obscure pallescentibus; flagellorum articulo primo crassiusculo; squama parva transversim subrectangulari supra parum concaviuscula; vaginis genitalium linearibus, pari interno (vel medio) albido, longiori quam externo.

Hab. per terras nostras usque in Lapponiam vulgaris, sub lapidibus, cortice arborum et in arena inprimis nidulans. Examinat apud nos a fine niensis Julii ad initium usque Septembris.

[[ worker ]] Long. 1 1 / 4 - 1 1 / 2 lin. Caput nitidum sericeo pubescens, mandibulis, genis scapisque sordide testaceo-rufescentibus; palpi longiusculi prothoracem attingentes; clypeus fere absque vestigio cannulas cum area triangulan confluens, limite tantum obsoletissimo, Oculi subimmersi vel vix supra superficiem temporum prominuli (nec ut in F. glebaria  HNS  prominuli), ocelli minutissimi vel vix ulli. Thorax sicut in praecedente, metanoto tarnen breviori et pilis nonnullis flavidis sparsis erectis tamquam etiam in capite, praeter pubescentiam adpressam sericeam. Pedes fusci cinereo-pubescentes tenuissimeque albo-pilosuli, articulationibus et tarsis ferrugineo-pallescentibus. Squama parva verticaliter subrectangularis, margine supero parum vel vix emarginato. Abdomen ovatum sparse flavido-setulosum, marginibus segmentorum summis obsolete membranaceo-cinerascentibus.

[[ queen ]]. Long. 3 1 / 2 lin. tota dense cinerascenti-sericeo pubescens. Caput paribus fere ut in [[ worker ]]. Oculi tennuiter obsolete parce pilosuli; ocelli sat magni.

Thorax capite latior, pilis ut hoc parvis cinerascentibus erectis parcius conspersus. Alae hyalinissimae albo conspicae tinctae, nervis et stigmate cinerascentibus, radice et tegula fuscis-, alae anticae 4 lin. longae. Pedes ut in diagnosi colorati, tibiis inprimis dense cinerascenti-flavido-pubescentibus. Squama valde compressa verticaliter subrectangularis etcet ut in diagnosi. Abdomen longitudine fere capitis thoracisque cum petiolo, oblongo-ovale, segmentornm marginibus summis tenuissime membranaceo-pallescentibus; pilis parvis solitis, prater pubescentiam densam sericea m aequaliter undique vestientem.

[[ male ]]. Long. circ. 1 3 / 4 lin. Dens unicus mandibularum apice rufescens. Antennae nigrofuscas, articulo flagellorum primo sive pedicello breviter obconico, conspicue crassiori quam ceteri articuli. Oculi nudi. Linea frontalis profunde impressa. Occiput parum concaviusculum. Alae nervis et stigmate dilutius cinerascentibus quam in femina; anticae fere 2 1 / 2 lin, longae, area discoidali parva sub quadrata vel nulla. Squama parva compressa, ut in diagnosi. Abdomen longitudine thoracis supra visum ovatum nitidum nigrum, marginibus segmentorum summis tenuissime cinerascentibus; vaginarum genitalium binis paribus exterioribus fuscis brevioribus, pari medio albido longiori, omnibus linearibus, apicibus rotundatim obtusis, externis pilosis; valvula ventrali semiovali parva pilis parcis.

Obs. Hanc F. nigram L. veram esse testantur definitio et locus (" habitat sub terra " 1. c), quod minime in F. fuliginosam convenit, ad quam refert, Cel. Dahlbom, nomen F. nigrae L. Quid vero revera sit F. obsoleta Linn  HNS  . Fn. Sv. 1724, hoc explicare in mea potestate non est, nec quomodo ad F. nigrum nostram, ut in mscrpto suo vult Cel. Dahlbom, referatur, intelligo. In F. ebsoletam L. valent quoque, ex mea sententia, verba Latreillei: " Linnne a decrit quelques insectes d'une maniere si legere, qu'on est oblige de se mettre l'esprit a la torture pour les reconnoitre. "

C. Flavae: colore operariarum saltem dominante flavo.

Kingdom

Animalia

Phylum

Arthropoda

Class

Insecta

Order

Hymenoptera

Family

Formicidae

Genus

Formica