Formica flava,

Nylander, W., 1846, Adnotationes in monographiam formicarum borealium Europae., Acta Societatis Scientiarum Fennicae 2, pp. 875-944: 922-924

publication ID

4277

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/E2CEBBA6-8D39-98F8-D359-BD2B4D84E6D0

treatment provided by

Christiana

scientific name

Formica flava
status

 

17. F. flava  HNS 

Fabr. Ent. Syst. 2, 357, 34. Latr. Fourm. 166, pl. VI, fig. 36. [[ worker ]] [[ queen ]] [[ male ]]. Lepel. S: t Farg. Hym. 408, 9.

Losana Form. Piem. 17. F. rubra  HNS  (Linn.?) Zett. Ins. Lapp. 450, 8. Dahlb. mscrpt. et Skand. Ins. 279, 187.

Operaria: flavo-testacea lata nitida sericeo-micans sparseque flavido-pilosula; oculis minulis atris ovalibus, macula ventrali fusca; ocellis obsoletis; palpis brevibus; squama parva subovali supra truncata.

Femina: pallide fusca dense flavido-sericea, antennis pedibusque pallide testaceo-cinerascentibus; palpis brevibus; alis albohyalinis versus basin parum infuscalis, nervis et stigmate flavidocinereis; squama subovali, supra late obtuse angulatim emarginata.

Mas: fuscus nitidissimus, palpis antennarum flagellis pedumque arliculationibus et tarsis cinerascentibus; flagellorum articulo primo crassiusculo; squama subquadrata; vaginis genitalium fere aeque longis.

Hab. per totam Europam iisdem locis ubi F. nigra  HNS  vulga-, ris, at in regionibus nostris versus septentrionem magis rarescens; ad Uleaborg jam sat parce obvia (Stud. Al. Th. Clasen et ipse). Iisdem etiam temporibus examinat ac F. nigra  HNS  . Meatus nidorum saepe longissimos in terra effodit.

[[ worker ]] Long. 1 - 1 1 / 2 lin. Similis praecedenti sed colore alio, palpis duplo fere brevioribus oculisque multo minoribus. Ocelli in majoribus individuis minutissima in minoribus vix ulli. Occiput obsolete concaviusculum. Mandibulas parum pallide rufescentes. Abdomen inprimis cinerascenti-micans et praeterea ut in praecedente sparse flavo-pilosulum; venter macula vel puncto medio fusco, saepe obsoleto vel nullo. (" Oculis punctoque sub abdomine nigris. " Losana 1. c.)

[[ queen ]]. Long, fere 3 lin. Pallide fusca, palpis, genis, antennis, pedibus et petiolo pallide testaceis, ventre etiam pallescente; totum corpus dense flavocinerascenti-sericeum e pubescentia subtili. Palpi duplo breviores quam in [[ queen ]] praecedentis. Clypeus fere magis convexus, vestigiis obsoletissimis carinulae et areae triangularis. Oculi ut in praecedente, sed parum minores. Alas anticae long. 3 1 / 2 lin. Abdomen longitudine capitis thoracisque cum petiolo, oblongoovale, lat. 1 lin., long. 1 1 / 2 lin., nitidius quam in praecedente; venter et margines sumrni membranacei segmentorum dilute pallescentes. Pili corporis parvi erecti sparsi flavidi ut in praecedente.

[[ male ]] Long. 1 1 / 2 lin. Fusco-niger parcissime cinerascenti-micans, nitidissimus. Palpi breviores et tenuiores quam in praecedente, albidi. Clypeus in medio infra magis depressus. Linea frontalis minus impressa vel obsoletior, in medio frontis, inter radices anlennarum et ocellum infimum, ab alia lineola transversali saepe decussata. Vertex altior. Alae ut feminae albo-hyalinae, sed saepissime fuscedine ad basin minori; anticae long. 1 3 / 4 lin., area discoidali parva subquadrata vel nulla. Abdomen fere sicut praecedentis, sed nudius et cinerascentia micante vix ulla, praetereaque genitalibus aliter formatis, vaginis scilicet mediis dilute pallidis vix longioribus quam externis pallide fuscescentibus.

Obs. E synonymis, quae attulit sub sua F. rubra Linnaeus  HNS  , e mentioneque expresse facta aculei (- " sae snart de oroas, soeka att haemnas med sin lilla Gadd " - Linn. Act. Holm. 1741, p. 40) patet eum Myrmicam in mente habuisse, quando speciem illam constituent. Ita Sjwammerdam 1. c. figuram habet op ti me conspicuam Myrmica  HNS  ? cujusdam. Auctoritate porro Latreillei innixus F. rubram L. Fn. Sv. 1725 Myrmica  HNS  ? generis esse arbitror. Vel an commiscuerit Linnaeus ambas, Formicam fiavam et Myrmicam quandam, sub una specie rubra? Id paene synonymon Raji 1. c. innuere videtur. - In manuscripto benignissime communicato, Cel. Dahlbom propriam exponit speciem sub nomine F. flava (De Geer)  HNS  [[ queen ]], quas valde affinis esset F. flavae nostrae, sed distaret alis albis, nervis hyalinis et corpore pallidiori (" fraenkaennes ganska laett genom kroppens faerg (ockragul, 1 ergul eller grabrunaktig), samt genom laenga, bleka, mjoelkhvita vingarne). Quantum vero e speciminibus simul missis videre valeo, sunt tantum individua nuper exclusa F. flavae [[ queen ]] nostrae jam descriptae, ni nimis fallor.

Kingdom

Animalia

Phylum

Arthropoda

Class

Insecta

Order

Hymenoptera

Family

Formicidae

Genus

Formica