Comaroma

Chyzer, C., Kulczynski, L., 1918, Araneae Hungariae (excerpt), Fauna Regni Hunagriae 2 (1), pp. 50-50: 1

publication ID

ChyzerKulczynski1894Exc

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/E2D956B4-71C3-FB40-EC38-B484537B0B8A

treatment provided by

Donat

scientific name

Comaroma
status

 

Genus 19. Comaroma  Bertkau 1889.

Correspondenzblatt des Naturhistorrschen Vereins d. preussischen Rheinlande und Westfalens, No. 2.

C. Simonii  . Oculi distincti 6; antici medii exstincti 1); caeteri magnitudine et situ paullo variare videntur, medii postici lateralibus, qui inter se eontingunt et subaequales sunt, modo evidenter minores sunt et ab eis distincti, quamquam spatiis parvis remoti (9), modo eis subaequales et anticis magis approximati (subcontingentes) quam posticis ; oculi postici inter se aut spatiis subaequaltbus (2) aut medii inter se evidenter longius quam a lateralibus distant.

Femina. Dorsum cephalothoracis arcum modice inaequabilem format, oculi medii postici insigniter demissius siti sunt quam dorsi pars summa. Clypeus altior quam area oculorum longa, mandibulae paullo longiores quam facies alta. Cephalothorax laevis, sternum punctis magnis impressis ornatum. Labium cum sterno connatum, immobile. Ventris pars anterior maior scuto tecta corneo lateribus rotundatis, posteriora versus insigniter angustato, margine postico utrimque in lobum brevem producto ; paullo pone medium scutum foveolis ornatur duabus parum definitis, inter se minus quam a margine postico remotis, et pone eas punctis nigricantibus duobus (Tab. II, fig. 15 a.); scutum hoc etiam parietem anticum abdominis occupat, in eo tarnen minus definitum est. Mamillae annulo corneo circumdatae, caetera cutis abdominis grosse impresso-punctata, lamellulis corneis permultis, punctis respondentibus, inaequalibus ornatur; dorsum deplanatum, latera in longitudinem crasse plicata (cutis dorsi fortasse fortius indurata est quam laterum cutis, scutum definitum tarnen formare non videtur).

Mas feminae similis, ab ea mandibulis quam facies non longioribus et scutis abdominalibus praesertim differre videtur: dorsi pars maxima scuto indurato tegitur optime definito, marginibus lateralibus limbum leviter elevatum formantibus; scutum ventris partem anteriorem et parietem anticum abdominis tegens etiam in hoc pariete bene definitum, formâ eadem atque in feminâ, foveolis tarnen duabus inter se paullo longius quam a marginepostico remotis ornatum ornatum (puncta nigra desunt). Palporum pars patellaris paullulum brevior quam lata; pars tibialis in latere interiore in squamam obtusam producta, cum eä longior quam pars patellaris; pars tarsalis paullo longior quam pars femoralis, lamina tarsalis desuper adspecta latere interiore subrecto, exteriore convexo, apice oblique truncata et paullulum emarginata, angulis obtusis, interiore longius producto; bulbus insigniter prominens, a latere adspectus subter prope medium dente brevi procurvo ornatur, processibus duobus longis, nigris, acutis, apicem bulbi attingentibus, instructus est, altero (embolus) in latere interiore sito, prope eius medium innato, secundum marginem laminae tarsalis curvato, altero non procul medio innato, in arcum intus curvatum flexo (Tab. II, fig 15b.). Longitudo ♂ et ♀: 1.6 mm. (Sec. duo exempla a Cel. Dre Bertkau benigne communicata).

Kingdom

Animalia

Phylum

Arthropoda

Class

Arachnida

Order

Araneae

Family

Anapidae