Formica cunicularia,

Nylander, W., 1846, Adnotationes in monographiam formicarum borealium Europae., Acta Societatis Scientiarum Fennicae 2, pp. 875-944: 913-915

publication ID

4277

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/F287EF4F-E5F5-FF25-C4CF-265E70683CB0

treatment provided by

Christiana

scientific name

Formica cunicularia
status

 

11. F. cunicularia Latr  HNS  .

Fourni. 151. Huber Rech. Fourm, pl. 2, fig. 11, 12, 13. [[ queen ]] [[ worker ]] [[ male ]]. Lepelet. S: t Farg. Hym. 203, 5. Losana Form. Piem. 10.

Operaria: ferrugineo-rufa vel rufescens ciuereo-micans, parce flavido pilosula; capite supra ad maximam partem, palpis, antennarum flagellis et abdomine castaneo-atris; tborace supra saepe et pedibus fuscescentibus, his interdum femoribus vel totis pallidioribus; carina clypei distincta; squama supra subtruncata vel leviter emarginata.

Femina: ferrugineo-rufa cinereo-micans, parcissime pilosula; capite ad maximam partem, palpis antennarum flagellis et abdomine castaneo-atris; mesonoto maculis tribus longitudinalibus, una antica allaque laterali utrinque, scutello cum postscutello, mesopleuris cum mesosterno, tibiis et tarsis fuscis; squama lata, vel subcordata, vel supra truncata, tantum leviter inaequali; alis hyalinis, nervis et stigmate fuscis.

Mas: ater cinereo-micans, genitalibus et pedibus totis, exceptos coxis, testaceis, vel saepius tantum tarsis tibiisque cum femorum apicibus ejusdem coloris; oculis nudis; squama supra late concava; valvula ventrali sparse pilosa, disco fere toto subrotundatim plane impressiusculo.

Hab. inde ab Europa meridonali ad Fenniam saltem maxime borealem; in Fennia tota frequens. Nidulatur in terra, potissime arenosa, nullum vero acervum construit. Sollicitata timide aufugit latebras petens, sed periculo nimio instante diebus inprimis calidis impavide arma sua adhibet. Mares feminaeque in Fennia intra d. 20 Julii - 10 Aug. obveniunt.

[[ worker ]]. Long. circ. 2 1 / 2 lin. Simillima F. rufae, sed differt: canescentia micante corporis ditiori, palpis maxillaribus longioribus, antennarum scapo pauxillum longiori, area frontis triangulan inter radices antennarum opaca (nec ut in F. rufa polita  HNS  ), oculis fere majoribus magis oblongis, squama subtriangulariter rotundata supra subtruncata, abdomine ovato minori obscuriori. Palpi maxillares prosternum paene attingentes, proportione articulorum ut in F. rufa  HNS  , sed graciliores. Caput nigrofuscum, mandibulis, clypeo, genis, scapis et infra plus minus rufis. Thorax et squama saspe supra fuscis. Tibias saltem postiriores latere interiori setulis nonnullis. Abdomen segmentorum marginibus summis membranaceis obsoletissime pallescentibus; ano summo rufescente.

[[ queen ]]. Long. fere 3 1 / 2 lin. Notis in diagnosi allatis mox dignota. Clypeus partim intra aream triangularem frontis opacam recta paulum impressus. Caput nigrofuscum-, mandibulis, genis, mento et scapis plus minus rufis. Antennae graciliores quam in F. rufa  HNS  [[ queen ]]. Alae hyalinae parum albescentes, nervis et stigmate fuscis. Squama subtriangulariter rotundata, supra vel margine parum inaequali vel sinuatim emarginate, ut subcordata plerumque evadat. Abdomen totum fusco-nigrum valde cinereo-micans, segmentis apice summo parum membranaceo-palleseente, ano rufescente,

[[ male ]]. Long, circiter 4 lin. notis ut supra. Simillima F. rufae [[ male ]], sed jam differt: palpis longioribus, area frontis triangulan opaca, oculis nudis et alis hyalinis nervis conspicue fuscis. Palporum labialium articulus 4: tns est duplo longior quam idem articulus in F. rufa  HNS  [[ male ]]. Valvula ventralis ut in diagnosi. Squama transversim subovalis supra late concava. Tarsi cinerascenti-testacei.

B. Nigrae: colore corporis dominante nigro, piceo, vel fusco. Operarias ocellis minutis vel minutissimis. (Sp. 12 - 17).

Kingdom

Animalia

Phylum

Arthropoda

Class

Insecta

Order

Hymenoptera

Family

Formicidae

Genus

Formica