Formica pressilabris,

Nylander, W., 1846, Adnotationes in monographiam formicarum borealium Europae., Acta Societatis Scientiarum Fennicae 2, pp. 875-944: 911-913

publication ID

4277

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/F3E41708-6037-D2BC-9D2F-0ACBBB4655FD

treatment provided by

Christiana

scientific name

Formica pressilabris
status

 

10. F. pressilabris  HNS  .

Operaria: ferrugineo-rufa parum nitida, abdomine castaneoatro; palpis, antennarum flagellis et vertice brunneo-fuscescentibus, segmento anali rufo; palpis brevibus; clypeo ante marginem inferiorem transversim depresso; occipite emarginato; squama cordata, leviter emarginata.

Femina: nigra nitidissima; ore, collari, metanoti apice, petiolo, trochanteribus et summo ano pallescentibus; palpis brevibus; clypeo ante marginem inferum trausversim depresso; occipite emarginata; squama cordata, emarginata; alis hyalinis, nervis et stigmate fuscescentibus.

Mas: niger nitidus, metatarsis posticis et genitalibus pallescentibus; palpis brevibus; occipite obsolete concaviusculo; squama crassa subquadrata sursum rotundata, margine supero leviter emarginato.

Hanc speciem hucusque in Fennia australi et in Karelia sat frequenter observavi, sed verisimiliter longius adbuc versus septentrionem procedit. Nidificat in lucis et pratis, acervum parvum, saepissime supra depressum, e frustulis culmorum gramineorum aut e foliis vacciuiorum libenter conficiens. Mares et feminae eodem fere aestatis tempore ac F. exsectae obveniunt (praesertim intra d. 15 - 25 Julii), feminae vero sat rarae.

[[ worker ]]. Long. 1 3 / 4 - 2 1 / 4 lin. Simillima [[ worker ]] speciei prascedentis, sed vere distincta: palpis duplo brevioribus et aliter formalis, clypeo infra ad marginem depresso, vertice forte convexiori, pedibus nudis, squama parum sinuatim emarginata. Palpi maxillares proportione longitudinis articulorum (a minorem ad majorem) ut 5, 4, 6, 1, 3, 2; articulo quinto valde parvo, subannulari (in praecedentibus sunt 4, 5, 6 aeque longi cylindrici). Palpi labiales articulis 2 et 3 aequalibus suborbiculatis, 1 obconico, 4 oblongo longitudine 2 et 3 simul sumtorum. Segmentum anale rufum; segmentis vertralibus ad margines obsoletissime et basi abdominis ad insertionem petioli rufescentibus.

[[ queen ]]. Long. 2 1 / 4 lin. notis jam allatis mox dignoscenda. Nitidissima nigra, thorace capiteque parum castaneis, subtilissime adpresse sparsim flavido-pubescens, mandibulis clypeoque ad angulum mandibularem utrinque et ano rufis; collari et prothorace interdum antice ad partem, metanoti apice, petiolo (praeter squamam) et trochanteralis dilutius aut obscurius pallidis, pedibus brunnescentibus, tarsis fere dilutioribus. Structura palporum et clypei ut in [[ worker ]]. Squama quasi in praecedente, sed adhuc compressior et supra latius emarginata. Cetera ut in diagnosi. Alas anticae long, fere 2 1 / 3 lin.

[[ male ]]. Long. 2 1 / 2 lin. Niger parum nitidus; pleuris, metathorace et ventre nitidioribus; metatarsis posticis saltern basi et genitalibus ad partem pallidis. Palpi sicut in [[ worker ]] Oculi nudi. Pedes nudi (nec ut in priori pubescentes). Alae ut in [[ queen ]] hyalines obsoletissime fuscedine tinctae, nervis et stigmate fuscis; anticae long, fere 2 1 / 2 lin. Genitalia ut in priori; valvula ventralis pilosula.

Kingdom

Animalia

Phylum

Arthropoda

Class

Insecta

Order

Hymenoptera

Family

Formicidae

Genus

Formica