Formica fuliginosa,

Nylander, W., 1846, Adnotationes in monographiam formicarum borealium Europae., Acta Societatis Scientiarum Fennicae 2, pp. 875-944: 915-916

publication ID

4277

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/FC97A377-F857-9C13-CA2D-6656925D73E8

treatment provided by

Christiana

scientific name

Formica fuliginosa
status

 

12. F. fuliginosa Latr  HNS  .

Fourm. 140, pl. V, fig. 27. [[ worker ]] [[ queen ]] [[ male ]]. Lepel. de S: t Farg. Hym. 200, 2. Losana Form. Piem. 9.

Operaria: piceo-nigra nitidissima; palpis, antennarum flagelis fere lotis tarsisque pallide rufcscentibus, tarsis tarnen dilutioribus; capite magno subcordato; ocellis minutis; squama parva subovata, marginibus lateralibus parallelis.

Femina: piceo-fusca nitidissima sparse cinerascenti pilosula; palpis, antennis pedibusque sordide pallide-rufescentibus, tarsis dilutioribus; capite magno subcordato; squama parva subovata; alis albescenti-hyalinis a basi ad medium parum brunnescentibus, nervis et stigmate flavide cinerascentibus.

Mas: piceo-fuscus nitidus, abdomine sparse pilosulo, articulationibus pedum et tarsis dilutioribus; occipite concaviusculo; squama exigua subquadrata parum rotundata.

Hab. in Europa meridionali et media atque in inferiori saltern parte borealis: In Suecia australi sat frequenter (Cel. Dahlbom), in Fennia australi et Karelia passim (Cl. G. Appelberg et ipse). Domicilium sibi parat in truncis putrescentibus; plerumque numerosissima individua in colonia communi maxima cohabitant. Spirat odorem magis oleosum, quam F. rufa  HNS  ejusdemque affines. Marem feminamque Cel. Dahlbom debeo, nec tempus cognitum habeo, quo vigeant.

[[ worker ]]. Long. tere 2 lin. Palpi breves. Mandibulae sicut in F. exsecta contractae  HNS  piceo-rufescentes. Clypei carinula mediana et area frontalis triangularis obsoletae, haec indistincte limitata. Antennae fuscae, flagellis praesertim versus apicem rufescentibus, limitibus articulorum fuscis. Ocelli valde minuti. Pulvinar pro- et mesonoti a latere visum non altius quam pulvinar metanoti. Pedes nudi, geniculis summis tarsisque fulvo-pallescentibus. Abdomen capite paullo majus, supra visum rotundato-ovale, ano imprimis ventreque parce pilosulis, marginibus segmentorum summis certo situ membranaceo cinerascentibus.

[[ queen ]]. Long. 2 2 / 3 lin. Caput proximo sicut in [[ worker ]] formatum, undique breviter sparse pilosulum politum, a latere visum ovatum antice parum acutiusculum. Clypei carinula mediana adhuc obsoletior quam in [[ worker ]]. Mandibulae rulescentes; Palpi et antennae cinerascenti-testaceae. Oculi parce pilosuli; ocelli majores quam in [[ worker ]]. Thorax quoque breviter sparse pilosulus, antice praerupte ad collare descendens. Alae ut in diagnosi, anticae 3 lin, longae; area discoidalis trapezoidea subquadrata (nec ita longitudinalis ac in praecedentibus). Pedes cinerascenti-testacei, femoribus et tibiis parum obscurioribus coxis fuscescentibus. Squama parva angusta altitudine fere abdominis sursum oblongo-rectangularis ciliata. Abdomen longitudine fere thoracis, supra visum ovale, capite parum latius; segmentorum marginibus summis ut in [[ worker ]].

[[ male ]]. Long. 2 lin. Habitu similis feminae, at corporis formatione pro sexu alia. Mandibulae brunnescentes apice latiusculo obsolete inaequali. Area frontalis distinctius limitata quam in [[ worker ]], tamen obsoleta. Antennarum flagella, versus apicem saltem, fusco-rufescentia. Oculi nudi. Occiput asque ac in [[ worker ]] et [[ queen ]] concavum, unde supra visum caput subcordatum se sistit. Thorax pleuris et matathorace magis politis. Alae ut in [[ queen ]]; anticas 2 1 / 2 lin, longae. Abdomen thorace fere angustius subconicum, versus anum acutiusculum, pilis parvis parce adspersum.

Kingdom

Animalia

Phylum

Arthropoda

Class

Insecta

Order

Hymenoptera

Family

Formicidae

Genus

Formica