Cerambyx fur [ spec. nov.]
C. thorace spinoso gibboso, coleoptris ovatis: fascia duplici albida, antennis filiformibus mediocribus.
Fn. svec. 487. Cerambyx testaceus, elytrorum fascia duplici albida, thorace spinoso.
Antennae Breves, quae corpore breviores; Mediocres quae longitudine corporis; Longae quae corpore longiores sunt, nobis dicuntur.
Habitat in herbariis, insectorum collectionibus, avibus exsiccatis, pellibus, utensilibus, culinis, pessimus nobis hospes.
Genere anceps ob Antennas filiformes & quod caput Dermestidis more intra thoracem retrahat incurvatum.
* * * * Thorace inermi subcylindrico.