Simia apedia [ spec. nov.]

S. semicaudata, palmarum pollice approximato, unguibus oblongis: pollicum omnium rotundatis.

Simia cauda abrupta, unguibus compressis: pollice palmarum digitis adhaerente. Amoen. acad. 1. p. 278.

Simia quam similis turpissima bestia nobis Ennius: quod Simiae Mammae, Uvula, Uterus, Cilia, Musculi Loquelae, Ungves hominis sunt; non vero Rete mirabile, Clitoris, Nymphae.

Habitat in Indiis.

Magnitudo & color Sciuri subgrisei; similis S. sciurea.

Pollex manuum anticarum non remotus. Ungues omnes oblongi, compressi, sed pollicum tam anteriorum, quam posticorum humanis similes, Cauda brevissima, vix pollicis transversi.