Papilio hyperantus [ spec. nov.]
P. D. alis integerrimis fuscis; primoribus subtus ocellis tribus; posticis utrinque quinque. Fn. svec. 788.
Pet. mus. 34. n. 313. Raj. ins. 129. n. 7.
Habitat in Europae sylvis.
Nomina Trivialia a plantis, e quibus vitam hauriunt, quasque consumunt minuuntque, desumta, ubi obtinenda, primaria sunt; cum vero de his in paucis constet, parum refert unde succedanea desumantur, ubi non definiunt.