Phalaena cossus [ spec. nov.]
P. Bombyx elinguis, alis deflexis nebulosis, thorace fascia postica atra.
Mer. eur. 3. t. 36.
Habitat in Ligno putrescente.
Larva subpilosa, rubra, dorso sanguineo, capite nigro.
Romanis in hoc luxuria esse coepit, praegrandesque Roborum vermes delicatiore sunt in cibo, Cossos vocant, atque etiam farina saginati; hi quoque altiles fiunt. Plin. XVII: 24.
* * * * * Bombyces spirilingues Alis patulis.