Agrion Forcipula.

Charpentier, T. de, 1825, Horae Entomologicae. (Neuroptera, Orthoptera, Coleoptera) (excerpt), Wratislavia: A. Gosohorsky : 6-8

publication ID

https://doi.org/ 10.5281/zenodo.3530499

DOI

https://doi.org/10.5281/zenodo.5522455

persistent identifier

https://treatment.plazi.org/id/038687F5-513E-6332-FB0C-653B64C045BC

treatment provided by

Jeremy

scientific name

Agrion Forcipula.
status

sp. nov.

Agrion Forcipula.

Agr. supra viridi-aeneum, nitens, subtus flavescens, parastigmatibus oblongis, rectangulis, fuscis totis: maris forcipe atra.

Schaeff. Icon. Tab. 117. fig. 4. 5. foem.

? Wiedem. Mag. Vol. II. P. I. pag. 159. Agr. Sponsa.

Habitat in Silesia, et in Hungaria frequentissimum est.

Pulla utriusque sexus alas habent colons vinacei et parastigma flavotestaceum, subhyalinum; adulta alas habent aqueas et parastigmata nigro fusca. Caeterum foeminae pullae ab adultis non discrepant: mares vero magnopere.

Est e majorjbus: capite permagno lato, oculis magnis globosis insigne.

Os flavidum, ad viride vergens, supra aeneum, qualis coloris sunt totus quoque vertex, totum occiput et tota pars oculorum posterior. Color aeneus in foeminis vivacior, viridior et magis aureus est. Ocelli fulvi, lucentes et pone superiores, ad latus externum, cernitur interdum macula parvula adjacens, flavida. Oculi in pullis utriusque sexus et in foeminis omnis aetatis virescentes, antice flavescentes; in maribus adultis pulchre et profunde coerulei.

Collare in utroque sexu pari modo comparatum, transversum, antice paullo angustius, postice latius et recta truncatum, gibbum, aeneum; in foeminis latera et linea dorsalis flava sunt.

Thoracis pars superior aenea, nitens,_in mare unicolor, in foemina linea dorsali et utrimque laterali flavis, quae quidem in adultis haud raro desunt. Pars inferior flava, in maribus adultis pulvere denso- coeruleo obducta.

Spatium inter alas flavum; in maribus adultis coeruleo pulveratum.

Abdomen supra aeneum et ad basin segmentorum singulorum adest linea utrimque, parva, transversalis, abbreviata, flavida. Prima duo et ultima duo vel tria abdominis segmenta in maribus adultis coeruleo pulverata sunt: ultima in foeminis plerumque cupreo-aurea. Pars abdominis inferior flavida, in maribus plus minus cinereo-pulverata. Ultimum abdominis segmentum marium penultimo paullo brevius: marginis spatio parvo profunde exciso, et ibi in plicam recurrente.

Versus finem singulorum segmentorum, praecipue antepenultimi, cernuntur puncta duo parva, atra, plerumque per obsoleta.

Maris appendices caudales quatuor: [Tab. I. fig. 16.] flavo pictae in pullis, nigerrimae in adultis. Stiperiores duae horizontales, semicirculares, latere interiore bi-et acute dentatae. Margine inter dentes acute serrulato. Inferiores duplo breviores, basi connatae, rectae, apice sublatiores et rotundatae.

Pedes plerumque atri toti: interdum tamen, et in speciminibus nuper exclusis, flavo - lineati sunt.

Clarissimi viri Reaumur (Memoires Tom. VI. Tab. 40. fig. 1 —5. Tab. 41. fig. 3.) et DeGeer (Mem. Tom. II. Vol.II. pag. 61. Tab. 21. fig. 14 et 20.) hanc speciem ante oculos habuisse videntur; saltern appendices caudales, quamvis non summa cura delineatae, tamen huic speciei magis quam caeteris convenire videntur.

Fortasse illud Agrion , quod plures auctores varietatem esse Agrii Phellae, corpora sericeo, aeneo, apioe coeraleo etc. declarant, nostrum est Agr. Forcipula. ()

Kingdom

Animalia

Phylum

Arthropoda

Class

Insecta

Order

Odonata

Family

Coenagrionidae

Genus

Agrion

GBIF Dataset (for parent article) Darwin Core Archive (for parent article) View in SIBiLS Plain XML RDF