Sphinctomyrmex, Mayr, G., 1866

Mayr, G., 1866, Diagnosen neuer und wenig gekannter Formiciden., Verhandlungen der Zoologisch-Botanischen Gesellschaft in Wien 16, pp. 885-908: 895

publication ID

4366

publication LSID

lsid:zoobank.org:pub:82806E3C-5E36-41B2-891A-EA434362ACBC

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/40730D29-6F28-3D69-C12E-11A1C35BA1CE

treatment provided by

Christiana

scientific name

Sphinctomyrmex
status

nov. gen

Sphinctomyrmex  HNS  nov. gen. (Fig. 8).

[[ queen ]] Generi „ Typhlopone  HNS  " simillimum genus. Mandibulae subtriangulares margine masticatorio acuto, antice infra curvato, postice arcuatim transeunti in marginem posticum. Clypeus indistinctus margine antico transverso, integro. Laminae frontales breves, prope mandibularum articulationes incipientes, retrorsum convergentes, dein parallelae, terminatae denticulo rotundato. Antennae capitis margini valde approximatae, 12 articulatae, crassae, breves; scapus clavatus; funiculus arliculis 2. — 10. crassioribus quam longioribus, articulo apicali magno. Caput post laminas frontales impressione foveas antennales conjungenti. Sulcus frontalis nullus. Oculi laterales, subrotundati, paulo post capitis medium. Ocelli capiti postice insidentes. Caput postice mediocriter arcuatim emarginatum, ibidem infra utrimque margine acuto. Thorax capite paulo angustior, quadrilatero-cylindricus, inermis; metanotum parte basali latiori quam longiori, transversim paulo convexa, parte declivi vertical] ', rotundatoquadrata, paulo concava et utrimque marginata. Petiolus uniarticulatus supra cum nodo cuboideo-globoso, inermi, ab abdominis segmento primo remoto. Abdomen inter segmenta omnia distincte constrictum, capite, thorace et petiolo ad unum longius, segmento ultimo postice exciso, supra impressione subrotundata forti, utrimque margine acuto subtiliter spinuloso. Calcaria omnia longe pectinata. Unguiculi simplices. (Alae ignotae.)